27 November 2009

Psalm XI


SALVUM me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus: quóniam diminútæ sunt veritátes a fíliis hóminum.

Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum: lábia dolósa, in corde et corde locúti sunt.

Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa, et linguam magníloquam.

Qui dixérunt: Linguam nostram magnificábimus, lábia nostra a nobis sunt, quis noster Dóminus est?

Propter misériam ínopum, et gémitum páuperum, nunc exsúrgam, dicit Dóminus.

Ponam in salutári: fiduciáliter agam in eo.

Elóquia Dómini, elóquia casta: argéntum igne ex aminátum, probátum terræ purgátum séptuplum.

Tu, Dómine, servábis nos: et custódies nos a generatióne hac in ætérnum.

In circúitu ímpii ámbulant: secúndum altitúdinem tuam multiplicásti fílios hóminum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.

2 comments:

Anonymous said...

And what does this translate into English meaning?

IowaHawkeye

Anonymous said...

Psalm XI means Psalm 11.