16 June 2010

Psalm CI


Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
Non avertas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Percussus sum ut fenum et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me iurabant.
Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam,
a facie irae et indignationis tuae, quia elevans allisisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui.
Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus,
quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur.
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam,
quia aedificavit Dominus Sion et videbitur in gloria sua.
Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
Scribantur haec in generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sanctuario suo, Dominus de caelo in terram aspexit,
ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum;
ut annuntient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem,
in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino.
Respondit ei in via virtutis suae, paucitatem dierum meorum nuntia mihi.
Ne revoces me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui.
Initio tu, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent,
et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.
Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.

No comments: