07 July 2010

Third Anniversary of Summorum Pontificum

Today marks the third anniversary of the great Apostolic Letter given motu proprio, Summorum Pontificum. Today marks three years of steps on the long road back. May God abundantly bless Pope Benedict XVI for this heroic act of justice. May God bless the souls of all who worked to bring it about. May God grant eternal rest to those faithful warriors of the faith now passed away, who fought to keep the Mass alive. And may God have mercy on those who sought to wreck the liturgy, and who thus destabilized the faith it supports.

Christus vincit!
Christus regnat!
Christus imperat!







Liber Tertius Regum XVIII, XIX-XL:

19 Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israël in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Jezabel. 20 Misit Achab ad omnes filios Israël, et congregavit prophetas in monte Carmeli. 21 Accedens autem Elias ad omnem populum, ait : Usquequo claudicatis in duas partes ? si Dominus est Deus, sequimini eum : si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum. 22 Et ait rursus Elias ad populum : Ego remansi propheta Domini solus : prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt. 23 Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frusta cædentes ponant super ligna, ignem autem non supponant : et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam. 24 Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini mei : et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait : Optima propositio. 25 Dixit ergo Elias prophetis Baal : Eligite vobis bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis : et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis. 26 Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt : et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes : Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet : transiliebantque altare quod fecerant. 27 Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens : Clamate voce majore : deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur. 28 Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. 29 Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebat orantes, 30 dixit Elias omni populo : Venite ad me.

Et accedente ad se populo, curavit altare Domini quod destructum fuerat. 31 Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens : Israël erit nomen tuum. 32 Et ædificavit de lapidibus altare in nomine Domini : fecitque aquæductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, 33 et composuit ligna : divisitque per membra bovem, et posuit super ligna, 34 et ait : Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum et super ligna. Rursumque dixit : Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait : Etiam tertio idipsum facite. Feceruntque tertio, 35 et currebant aquæ circum altare, et fossa aquæductus repleta est. 36 Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait : Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc. 37 Exaudi me, Domine, exaudi me : ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum. 38 Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam quæ erat in aquæductu lambens. 39 Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait : Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus. 40 Dixitque Elias ad eos : Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi.

6 comments:

Colleen Hammond said...

AWESOME comparison.

This is the year the Pope wanted to hear back from the Bishops to "see how it was going". I would love to be a fly on the wall reading those letters...

Colleen Hammond said...

Did you see Damian Thompson's comments?

"There are already popular Latin Mass training sessions for priests in England and Wales; surely it’s now time, as the Catholic Herald suggested this week, for English seminaries to teach the rubrics of the Extraordinary Form. The Bishops of England and Wales will make a great show of their loyalty to the Holy Father when he visits them in September. Well, this would be a good way for them to demonstrate it."

http://blogs.telegraph.co.uk/news/damianthompson/100046530/three-years-after-summorum-pontificum-how-much-has-changed/

Father G said...

the last sentence is the best...

"et interfecit eos ibi"

How's that for meting out God's justice...

With regard to the modern priests and prophets of Baal...don't worry...God's justice will again prevail....just wait!

Colleen Hammond said...

Waiting, Fr. G....waiting.

I feel like the Apostle's in the boat with Christ. As the storm raged all around, Christ slept peacefully.

But when He awoke...WHAM! The storm subsided at His Word.

Waiting for our Lord to awaken. Not sure I'm ready for the WHAM. :-0

Kyrie eleison!!!

Anonymous said...

PMKD said...

PMKD has such fond memories of that ordination as well as last October's ordination on ICRSP 'home turf' in Firenze.

Timman...also, you forgot the less-than-famous "fauxdinations" of 11/11/08 in your list of clown mass /less-than-rubrical liturgical pictures.

doughboy said...

ok i know the psalms say to praise God with timbrel and dance, but i could not see any purpose in that "praise dance" at the rock church. never been there, and hope i never will have to.