03 September 2010

Psalm 83

This Psalm is always on my mind this time of year. The General Chapter of the Institute of Christ the King in Gricigliano is now wrapping up. The photo above is of a procession on the Feast of the Sacred Heart with a view of the Tuscan countryside in the distance.

83 1 In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.

2 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !

3 Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ;
cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.

4 Etenim passer invenit sibi domum,
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos :
altaria tua, Domine virtutum,
rex meus, et Deus meus.

5 Beati qui habitant in domo tua, Domine ;
in sæcula sæculorum laudabunt te.

6 Beatus vir cujus est auxilium abs te :
ascensiones in corde suo disposuit,

7 in valle lacrimarum, in loco quem posuit.

8 Etenim benedictionem dabit legislator ;
ibunt de virtute in virtutem :
videbitur Deus deorum in Sion.

9 Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ;
auribus percipe, Deus Jacob.

10 Protector noster, aspice, Deus,
et respice in faciem christi tui.

11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ;
elegi abjectus esse in domo Dei mei
magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus :
gratiam et gloriam dabit Dominus.

13 Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia :
Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

No comments: