05 November 2010

Psalm CXVII

1 Alleluja.

Confitemini Domino, quoniam bonus,

quoniam in sæculum misericordia ejus.

2 Dicat nunc Israël : Quoniam bonus,

quoniam in sæculum misericordia ejus.

3 Dicat nunc domus Aaron :

Quoniam in sæculum misericordia ejus.

4 Dicant nunc qui timent Dominum :

Quoniam in sæculum misericordia ejus.

5 De tribulatione invocavi Dominum,

et exaudivit me in latitudine Dominus.

6 Dominus mihi adjutor ;

non timebo quid faciat mihi homo.

7 Dominus mihi adjutor,

et ego despiciam inimicos meos.

8 Bonum est confidere in Domino,

quam confidere in homine.

9 Bonum est sperare in Domino,

quam sperare in principibus.

10 Omnes gentes circuierunt me,

et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

11 Circumdantes circumdederunt me,

et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

12 Circumdederunt me sicut apes,

et exarserunt sicut ignis in spinis :

et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

13 Impulsus eversus sum, ut caderem,

et Dominus suscepit me.

14 Fortitudo mea et laus mea Dominus,

et factus est mihi in salutem.

15 Vox exsultationis et salutis

in tabernaculis justorum.

16 Dextera Domini fecit virtutem ;

dextera Domini exaltavit me :

dextera Domini fecit virtutem.

17 Non moriar, sed vivam,

et narrabo opera Domini.

18 Castigans castigavit me Dominus,

et morti non tradidit me.

19 Aperite mihi portas justitiæ :

ingressus in eas confitebor Domino.

20 Hæc porta Domini :

justi intrabunt in eam.

21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me,

et factus es mihi in salutem.

22 Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,

hic factus est in caput anguli.

23 A Domino factum est istud,

et est mirabile in oculis nostris.

24 Hæc est dies quam fecit Dominus ;

exsultemus, et lætemur in ea.

25 O Domine, salvum me fac ;

o Domine, bene prosperare.

26 Benedictus qui venit in nomine Domini :

benediximus vobis de domo Domini.

27 Deus Dominus, et illuxit nobis.

Constituite diem solemnem in condensis,

usque ad cornu altaris.

28 Deus meus es tu, et confitebor tibi ;

Deus meus es tu, et exaltabo te.

Confitebor tibi quoniam exaudisti me,

et factus es mihi in salutem.

29 Confitemini Domino, quoniam bonus,

quoniam in sæculum misericordia ejus.



No comments: