03 December 2010

Psalm CXL

[1] Psalmus David. Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te.

[2] Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

[3] Pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis.

[4] Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum.

[5] Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.

[6] Absorti sunt iuncti petrae iudices eorum; audient verba mea quoniam potuerunt.

[7] Sicut crassitudo terrae erupta est super terram; dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

[8] Quia ad te Domine Domine oculi mei; in te speravi non auferas animam meam.

[9] Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem.

[10] Cadent in retiaculo eius peccatores; singulariter sum ego donec transeam.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

No comments: