30 August 2011

Same Story, New Chapter

The annual general chapter of the Institute of Christ the King Sovereign Priest is taking place this week in Gricigliano.  Several priests who are dear to readers of this blog are gathered there.  Please keep them in your prayers.  God bless the Institute!


Psalm LXXXIII

Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum:

concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini: Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum.

Etenim passer invenit sibi domum: et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua Domine virtutum: rex meus, et Deus meus.

Beati, qui habitant in domo tua Domine: in sæcula sæculorum laudabunt te.

Beatus vir, cuius est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit,

in valle lacrymarum in loco, quem posuit.

Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion.

Domine Deus virtutum exaudi orationem meam: auribus percipe Deus Iacob.

Protector noster aspice Deus: et respice in faciem Christi tui.

Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Elegi abiectus esse in domo Dei mei: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

Quia misericordiam, et veritatem diligit Deus: gratiam, et gloriam dabit Dominus.

Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.

No comments: