04 September 2016

Psalm LXXXIII


[1] In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus. [2] Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! [3] Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. [4] Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. [5] Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te.

[6] Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit, [7] in valle lacrimarum, in loco quem posuit. [8] Etenim benedictionem dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. [9] Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob. [10] Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.

[11] Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. [12] Quia misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus. [13] Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

2 comments:

PMKD said...

Anything to do with today's canonization?

thetimman said...

No.