20 January 2017

For Today, Psalm 95

[2]Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. [3] Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. [4] Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos; [5] quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit.

[6] Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. [7] Afferte Domino, patriae gentium; afferte Domino gloriam et honorem; [8] afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; [9] adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; [10] dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate.


[11] Laetentur caeli, et exsultet terra: commoveatur mare et plenitudo ejus; [12] gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum [13] a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.

No comments: